Visualizzazioni totali

mercoledì 11 dicembre 2013

TERTIUM FRANCISCANUM ORDINEM , LETTERA AI MINISTRI GENERALI FRANCESCANI DI PIUS PP. X




TERTIUM FRANCISCANUM ORDINEM 
LETTERA AI MINISTRI GENERALI FRANCESCANI 
DI PIUS PP. X 


Ad RR. PP. Pacificum Monza, Victorem Mariam Sottaz. Pacificum a Seiano, TRIUM FAMILIARUM PRIMI ORDINIS MINORUM MINISTROS GNERALES, DE DISCIPLINA TERTII ORDINIS CAUTE MODERANDA, NE NULLA IN RE AB INSTITUTO DEFLECTAT. 
Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Tertium Franciscanum Ordinem, quem saecularemvocant, toto terrarum orbe diffusum, sodalium non solum numeruo sed etiam industria florere, certissimo argumento sunt et multiplices de rebus Ordinis commentarii, et crebrae ad loca sacerrima peregrinationes, et frequens celebratio conventuum, e quibus eum commemorare libet, qui in hac alma Urbe Nostra nuper est habitus. Haec sane laetabilia sunt, Nobisque dant causam gratulandi vobis, dilecti filii, quibus sodales Tertiarii magistris et ducibus utuntur. 
Sed tamen non vos celabimus de timore quodam in quo Nos iam dudum ob nonnulla indicia sumus, ne, per speciem melius merendi de humana societate, studium parum sapiens rerum novarum sese in Tertiariorum Ordinem alicubi insinuet, eumque sensim ab instituto suo, quale Franciscus santcissimus voluit esse, detorqueat. Itaque, ut de re tam gravi Nostra vobiscum consilia communicemus, vos, dilectii filii, paulo fusius affari hodie constituimus. Primum omnium, opus esse ducimus, dilecti filii, magis ac magis declarare vulgo, quid ex voluntate Patris legiferi sit Ordo Tertius, quid tamquam finem ille spectet; atque ostendere non hunc ab aliis duobus natura differe, sed eo tantum quod propria quadam ratione ad idem propositum contendit. Etenim, ut ait decessor Noster fel.rec. Leo XIII, << in curandis Iesu Christi praeceptis Instituta Franciscalia tota sunt posita, neque enim quicquam spectavit aliud Auctor sanctissimus, quam ut in iis, velut in quadam palaestra, diligentius vita christiana exerceretur. Profecto Ordines Franciscales duo priores, magnarum virtutum informati disciplinis, perfectius quiddam divinisque persequuntur: sed paucorum sunt, nempe eorum quibus Dei munere concessum est ad evangelicorum consiliorum sanctitatem singulari quadam alacritate contendere. Verum Tertius Ordo natus aptus est multitudini; et quantum possit ad mores iustos, integros, religiosos, superiorum temporum monumenta et res ipsa declarant (Const. Misericors Dei Filius, PP.LEO XIII). Ceterum ipse Assisiensis Patriarcha, cum Tertium Ordinem appellatione Fratrum De Paenitentia distinxit, satis aperte docuit illa duo esse Tertiarorum propria: fraternam inter se concordiam et studium paenitentiae. 
Quod autem ad primum attinet, nullo quidem tempore Romanorum Pontificum decessorum Notrorum curae cogitationesque desideratae sunt in eo ut Tertiarii Franciscales, animorum coniunctione seraphici Patris caritatem referentes, unum veluti corpus omnes efficerent. Nos item apostolicis Litteris Septimo iam pleno saeculo, religiosos Ordinis prioris cohortati sumus, meminissent fraterna se caritate inflammatos esse oportere, quam duidem decet esse tantam ut in Tertium quoque Ordinem redundet. Eam ceterum caritatem non modo inter Tertiaros unius eiusdemque sodalitatis vigere opus est, sed etiam inter sodalitates Tertiariorum; quemadmodum vero varia cuiuslibet religiosorum Ordinis coenobia, sic Ordinis Tertii sodalicia amico foedere colligantur natura sua. Iuvat hoc loco ea commemorare, que Nos, die XVN decembris anno MCMIX, ad Tertiarios Urbanos scripsimus: << Quum sit exploratum vire coniunctas efficaciores esse quam singulas, cernere licet quam studiose catholici nominis hostes in unum conglobentur, ut nefaria certius proposita contingant. Ergo ad repugnandum istis congruenter, oportet omnes bones coeant, iique in primis qui ex instituto Patriarchae Assisiensis et ipsi christiane sapere ac vivere in exemplum, et christianam fidem moresque in populo fovere ac tueri debent >>. 
Ergo hanc virium coniunctione ratam iterum habemus, ea tamen conditione, ut nova ne inducatur disciplina, sed rationes mutuas quae inter sodalitates intercedunt, ipsi dumtaxat sodalitatum rectores moderentur. 
Quod ad alterum pertinet, ut eiusdem decessoris Nostri verbis utamur; << caput est commendationes Nostrae, ut qui insignia paenitentiae induerint, imaginem spectent sanctissimi Auctoris sui, ad eamque contendant, sine qua, quod inde expectaretur boni, nihil esset >> (1. c). 
Etenim hoc maxime mandatum Francisco Deus, teste Bonaventura, dedit, ut paenitentiam praedicaret, atque homines ab amore huius saeculi ad Crucifixi amorem traduceret. Ille igitur, mortificationem Iesu semper in suo corpore circumferens, cum admirabile ubique et mundi taedium et studium Crucis excitasset, divinitus rationem iniit quemadmodum multitudini instituti sui perpcupidae satisfaceret silulque eam intra communis vitae fines contineret. Ita Tertius hic Ordo conditus est; qui quidem mirifice salutaris tum Ecclesiae tum Civitati tamdiu fuit, quamdiu nativam illam paenitentiae formam religiose retinuit. Quare non est dubium, quin similes semper fructus sit laturus, si eam ipsam formam imili modo in posterum retineat. 
Iam vero, ad utramque assequendam rem quam diximus, egregie comparate sunt leges huius Ordinis; quibus propterea sancta esse Tertiariorum obtemperatio debet – ANTE OMNIA -, de sodalibus cooptandis cavetur ut sincerae sint fidei spectatique erga Ecclesiam Romanam Sedemque apostolicam obsequii, ad exemplum Francisci Patris, cuius fidem Nicolaus IV decessor Noster, in Constitutione Supra Montem, amplissimis laudibus honestavit. Et ne ea in periculo sit virtus, praecipitur, a legendis libris diariisque perniciuosis se abstineant; que vero scripta religionem tuentur, ea non modo lectitent, sed spargenda in vulgus disseminandaque curent; ad ahec, quantum fieri poterit, Sacris in parochiali suo quisque templo adsint et curionibus operam navent in adulescendis. Mores deinde suos ita componere debent, ut absolutissimam christianae vitae rationem sequi videantur. Ergo studeant, delicato cultu, commissationibus, scenicis ludis pracacioribus abdicatis, tum frequenter se paenitentia expiari et ad divinum Epulum accedere, tum familiae ac civibus exemplo esse, tum etiam a vitiis ad frugem bonam errantes revocare, Sed illud in primis Tertiaros meminisse oportet, hoc se nomine minus fore dignus, nisi caritate in Deum proximosque inflammentur, et, qua seraphicus Patriarcha mirum in modum virtute praestitit, eamdem, velut Ordinis sui insigne, prae se ferant, quoniam vero probatio dilectionis exhibitio est operis, hac adstringuntur lege ut benevolentiam omnem sodalibus alienisque praestent, componendasque discordias sedulo curent; aegrotos invisant; tenuiores, collata stipe, sublevent; omnia denique opera, que misericordiae vocantur, peragere studeant. 
Cum autem penes religiosos Primi Ordinis sit Ordinis Tertii gubernatio, ii sodalitatum praesides seu Visitatores eligantur qui sint in coenobii solitudine sancte versati, et Auctorem suum ita imitentur, ut virtutibus, quibus ipse praelixit, possint Tertiaros sodales imbuere. Verum in hac tanta acerbitate temporum, cum perpetuo metuendum est ne quid Ordini priori calamitatis impedeat, si Ordinem Tertium volumus consistere incolumem, nihil vedetur opportunius quam ut sodalitates eiusmodi non modo apud Primi Ordinis coenobia, sed apud alia etiam templa, parochialia praesertim, constituantur, earum moderationem, de episcoporum consilio, curionibus ipsis commissa, nisi aliud locorum ratio suadeat, salvo semper iure et officio praelatorum Ordinis Primi; quod profecto Tertii Ordinis naturae non adversatur, quin immo eidem aptum omnino est et consentaneum. Eo ipso enim validiori auxilio curionibus in procuranda hominum salute sodales fore, nemo non videt. 
Itaque ex his quae dicta sunt, perspicuum arbitramur, Tertii Ordinis institutum in hoc consistere ut sodales evangelicae perfectionis praecepta in cotidianum usum ipsi dedicant, et christianae vitae exemplar ceteris ad imitandum proponant. Consequens est, ut Tertiariorum sodalicia, qua talia, se civilibus aut mere oeconomicis rationibus immiscere omnino non debeant; si faciant, rem ab instituto suo quam maxime alienam et voluntati Nostrae contrariam se facere sciant. Verumtamen Tertiarii de re christiana merebuntur optime, si singuli, dato catholicis societatibus nomine, persequi id quod quaeque sibi habent peculiare propositum, contentant; nec vero prohibentur quin in actione etiam sociali, qualis huic apostolicae Sedis probatur, elaborent: at cavendum, ne Ordo ipse Tertius in earum societatum regiones invadat, neve finem earundem proprium, faciat suum. Si quis autem e Tertiariis, cum pietatis tum beneficentiae causa, aliam quamlibet condat novam societatem, hanc volumus episcopo plene subesse, et ab eo gubernari quem episcopus probaverit, etiamsi Ordinis Tertii praesides aliquo pacto condendae societatis auctores fuerint. 
Ad sodaliciorum conventus quod spectat, certos iis constituere fines oportet, quos, dilecti filii, praeterire quemquam ne patiamini. Itaque haec capita sancte custodiantur: 
Religiosi dumtaxat ex Ordine Primo coetus seu conventus sodalium   Ordinis Tertii cogant iisdemque praesideant; si sodales a districtu coeant, coenobii custos seu Guardianus; si e provincia, provincialis Minister; si e pluribus provinciis, Ordinis Minister Generalis. Qui iure praesint, eorum est de rebus in disputationem deducendis libellos conficere, diribere; nemini autem de aliqua re dicendi ius esto, nisi rogationem praesidi ante subiecerit, ab eoque copiam fandi impetraverit. 
Disceptare cuivis ne liceat, nisi de iis quae Ordinis Tertii naturae, proposito legibusque ac datis per Romanos Pontifices de hac eadem re praescriptionibus congruant; questiones vero de re mere oeconomica et sociali in posterum submoveantur. 
Cum Franciscalis Ordo id habeat veluti proprium ac singulare ut Iesu Christi Vicario arctissime adhaereat, Tertiarii suae in Romanum Pontificem ac secundo in Ordinin Generales Ministros studiosae observantiae significationem, coetum ineuntes, solemniter edere ne omittant. 
Coetuum seu conventuum acta, nisi de Ministri Generalis Ordinis consensu, ne vulgentur. Sicubi vero tres Franciscalis Ordinis generales conventui intersint, huic simul praesideant, quippe sunt dignitate et potestate pares; actaque ne edantur, ante quam communis eorumdem adprobatio accesserit. Haec, pro benevolentia qua Ordinem Tertium complectimur, ediximus; futurum vero confidimus, ut Tertiarii omnes, quotquot curare vestrae sunt per orbem catholicum commissi, seraphici Patris vestigia persequi summopere nitantur. Quod ut secundum vota succedat, vobis, dilecti filli et Franciscalium Ordinis universo apostolicam benedictionem peramanter impertimus. 
Datum Romae apud sanctum Petrum, die VIII mensis septembris, in festo Mariae Sanctissime Nascentis, anno MCMXII, Pontificatus Nostri Decimo. PIUS PP. X